On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 1
"Et cum aperuisset." In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt moenia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium praedicationis bonis injunctum.
Versus 3
"Et alius angelus." Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces.
Versus 4
Versus 6
Versus 8
Versus 9
Versus 10
"Et tertius angelus," ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judaeos et gentiles excaecare non potuit, immisit eis haereticos, et quosdam subvertit.
"Fontes." Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quae inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est haereticorum, cum haereses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.
Versus 12
"Et quartus angelus." Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judaeis et gentilibus excaecasset, tandem ipsos filios Ecclesiae expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut praeteritas narravit, ut pote quae quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras praenuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores praeteritis imminere, quod etiam ad consolationem praesentium potest redigi.