On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 2
"In omnes divitias." Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit.
"Dei Patris," etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiae, sed absconditae, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.
Versus 5
Versus 8
"Secundum elementa." Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est aer, Neptunus mare; ideo cum diceret "secundum philosophiam et inanem," addit, "secundum elementa mundi:" quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.
Versus 9
"Corporaliter." Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est praefigurantibus signis.
"Corporaliter," quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: "Verbum caro factum est", nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
Versus 14
"Delens." Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judaeis praevaricationes, quae sunt ex lege, dimisit. Et hoc, "Delens."
Versus 15
"Triumphans," id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed "palam." Si quis enim perfectionem Ecclesiae respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, "principatus et potestates traduxit," id est ab Ecclesia exterminavit.
"Triumphans illos in semetipso." Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitae detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior quae nos tenebat potestas ejus occisa est.
Versus 17
"Quae sunt umbra," etc. Tunc fuerunt hujusmodi praecepta, quae non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem.
Versus 18
Versus 19
"Constructum," etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et "subministratum" in subserviendo.
Versus 20
"Si ergo mortui." Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi.
Versus 22
"Quae omnia ipso usu," etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia "secundum praecepta et doctrinas hominum," etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non haec Deus praecipit, sed Pharisaei et auctoritate haec praecipiunt, et rationibus docent.
Versus 23
"In humilitate," etc. Non intelligitur hic illa humilitas quae est virtus, sed sicut ex Graeco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animae, et sunt: "Non ad parcendum corpori." Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt: "In honore" Dei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt: "Ad saturitatem carnis," quia multa subtrahunt.
"In superstitione," etc. Simulata est religio ut videantur vera quae falsa sunt, quae mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.