On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 5
"Mortificate," etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant.
"Fornicationem," etc. Describit delicta quae membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonae vitae operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. "Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis".
"Et avaritiam." Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quae non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quae ejus sunt.
Versus 8
"Nunc autem." Supra vetuit graviora, nunc minora, ne haec putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et praecipue assidue mentiri.
Versus 17
"Omne quodcunque." Quia praecepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli.