Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 3

"Ostium." Id est os meum faciat apertum: quod ad hoc datum est, ut inde prodeat verbum. Apertum est, quando multa et magna dicit.

Versus 5

"Tempus redimentes." Id est opportunitatem praedicandi eis, aliquibus modis, praeparantes.

Versus 8

"Ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra," etc. Magis cavet qui se videt cognosci, quam qui se videt ignorari.

Versus 10

"Accepistis," quod rediit ad me, et ideo si venerit.

Versus 16

"Facite ut et in," etc. Ex hoc loco intelligimus, quod generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium hominum profectum scriptae sunt epistolae.

Versus 18

"Memores estote," etc. Antequam salutationem ponat, praemittit exhortationem dicens: "Memores," etc.

PrevBack to TopNext