On this page
Caput 14
Caput 14
Versus 1
Versus 6
Versus 7
"Camelum." Judaeum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribae et Pharisaei.
Versus 9
Versus 15
"Noctuam." Quae in nocte acute videt, et non in die. Sicut qui scientia legis gloriantur, et lucem Evangelii non capiunt.
Versus 18
Versus 21
"Quidquid autem." Mystice praecipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat.
Versus 24
"Portare." Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in coelis, ut recipiantur in aeterna tabernacula, ubi epulandum et laetandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.