Caput 15
Caput 15
Versus 1
"Septimo anno." In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et praemium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei ; unde: "Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis".
Versus 12
"Cum tibi venditus," etc. ISID. " Si Hebraeus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in aeternum serviemus."
"Cum tibi venditus," etc. Hebraeus transitor qui ad aeternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in praesenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: aeterna praemia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quae fecit non pro aeterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens praesentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitae egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in aeternum, id est docebis eum si saeculum plus amaverit quam Deum, aeternis suppliciis mancipandum.
Versus 19
"De primogenitis." AUG., quaest. 23. " Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et aequalis et coaeternus."
"Sanctificabis Domino Deo tuo." Non tibi, sed omnium largitori: "Quia omne datum optimum desursum est". Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel caecum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis.