Caput 19
Caput 19
Versus 2
Tres civitates refugii ultra Jordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt, alias tres circa Jordanem jubet separari, mystice insinuans quod ante perceptionem baptismi, qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari, sanctae Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post baptismum in fide, spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose coversans in mundo, qui senario conditus est numero, post perfectionem bonorum operum requiem aeternam exspectat in sabbatismo.
Versus 5
Versus 9
"Addes tibi." In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis "(Josue XX)". Cades in Galilaea montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quae est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse.
Versus 11
"Si quis autem odio habens proximum." Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animae ducit, reus est aeternae mortis, unde: "Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt," etc. Et alibi: "Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam aeternam". Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam poenitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia poenitentiae coercens, per omne tempus praesentis vitae bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari.