Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Versus 1

"Non habebunt." Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris praeceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: "Nolite possidere aurum neque argentum," etc. ; et post pauca: "Dignus est enim operarius cibo suo" Et alibi: "Qui altario serviunt cum altario participant". Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus haereditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.

Versus 2

"Haereditas." Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: "Coepit Jesus facere et docere".

Versus 3

"Dabunt." Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: "Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono".

"Ventriculum." Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulae blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: "Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet."

Versus 4

"Primitias." Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

Versus 6

"Si exierit." Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit.

Versus 8

"Excepto." AUG., quaest. 38. " Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est."

Versus 9

"Quando ingressus." AUG., quaest. 29. " Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illae inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendae sunt."

Versus 10

"Ariolos." Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quaerunt.

"Auguria." Quasi avigeria, quae in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.

Versus 11

"Pythones." Ventriloquos, de quorum ventre daemones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse.

Versus 15

"Prophetam de." Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Israel repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbae ab ipso satiatae dixerunt: "Hic est vere propheta qui venturus est in mundum". Et alibi: "Propheta magnus surrexit in nobis".

PrevBack to TopNext