On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 3
Versus 4
"Et ducent eam ad vallem asperam," etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: "Morte turpissima condemnemus eum. Quae nunquam arata est", quia mors Christi absque culpa fuit. Nec "sementem recepit", id est, zizania peccati, quae inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quae aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua caesa est cervix vitulae, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit.
Versus 11
"Mulierem pulchram." Sicut Paulus qui de Menandro sumpsit: "Corrumpunt bonos mores colloquia mala". Et de Arato: "In ipso vivimus, movemur, et sumus: ipsius enim et genus sumus".
Alii putant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud Gentiles inventam: ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immunditiam, ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud eos disciplina est, cui non sit aliquid immunditiae vel superstitionis admistum.
Versus 13
Versus 15
"Si habuerit homo uxores duas," etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judaeorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectae praeferre filio odiosae, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus praeferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogae. Agnoscit odiosae primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogae filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium praedicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus.
Versus 17
Versus 18
"Si genuerit. Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare," etc. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: "Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira" ?
Versus 23
"Non permanebit." Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur.
"Non permanebit." Non est de die in diem differenda poenitentia, sed statim agenda, ut per poenitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: "Beati quorum tecta sunt peccata".
"Maledictus a Deo." AUG., lib. XIV contra Faustum. "Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum."
Adam namque in ligno praevaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. "Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit."