On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 1
"Non videbis." Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiae, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. "Duc in domum tuam", id est, adhibe curam. Et "si non est propinquus," id est Ecclesiae tuae, sed alterius doctor.
Versus 5
"Non induetur mulier," etc. AUG., quaest. 32. " Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere."
"Mulier." Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium praedicandi.
Versus 10
"Non arabis." ISID. "In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judaeorum observantia, quae praecessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui praevalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus praecipiat et alter obediat, non ut aequali potestate verbum Dei annuntient."
Versus 12
"Funiculos." Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Israelitas separat a caeteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: "Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias."
Versus 29
"Non poterit." AUG., quaest. 34. "Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quae illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis."
Versus 30
"Non." Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex praedicatione laudem suam quaerendo non Dei; cui dicere convenit: "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam".