Caput 25
Caput 25
Versus 3
"Quadragenarium." Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: praecepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum praecepta ordinari, et omnia praecepta in decalogo vult intelligi.
Versus 5
Versus 9
Versus 11
"Et unus contra alterum." Catholicus haereticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur.
Versus 13
"Non habebis in sacculo." In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: "Pondus magnum et pusillium, et mensurae duplices, immundae sunt apud Deum".
ISID. "Non habebis in sacculo." "Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei praedicamus districtioribus praeceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere praeceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: "Abominatio est Domino pondus duplex"."
Versus 17
"Memento quae." Tradunt Hebraei quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt daemones qui nobis per baptismum de spiritali Aegypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitae lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.