On this page
Caput 27
Caput 27
Versus 4
"Quando ergo." ISID. " Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt."
Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis praecepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiae sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui poenae timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii poeniteant.
Versus 14
"Et pronuntiabunt." Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis praedicare debet, ut sciant, si mandata Dei praeterierint, quae pericula maneant; si obedierint, quae sequantur beneficia, scilicet in praesenti vita solatium, et in futura praemium aeternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum saepe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: "Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus," etc..
Versus 26
"Maledictus qui non permanet." Haec sententia generaliter et praeterita et praesentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: "Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt?" Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: "Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum," etc.