On this page
Caput 28
Caput 28
Versus 8
"Coelum." Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, "Coeli enarrant gloriam Dei:" quos Dominus aperit, cum per eos doctrinae abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum.
"Faenerabis." Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur.
"Faenerabis gentibus." Foenerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec foenus accipit, quia non praesentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute praeeminet universis. Unde, "constituet te Dominus in caput," etc.
Versus 22
"Percutiat te Dominus." AUG. in Enchirid., cap. 98. "Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, "qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat.""
Versus 23
Versus 24
"Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem:" quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed aeternum praenuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleae peccatorum comburentur igni inexstinguibili.
Versus 27
"Percutiat te Dominus ulcere Aegypti." Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicae, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Haec in praesenti congrua poena peccatis infligitur: post hanc vitam (quod signatur in posterioribus) fetorem scelerum in aeternis cruciatibus sustinebunt.
Versus 29
Versus 30
"Uxorem accipias, et alius," etc. In uxore plebs haereticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia haereticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judaei sibi docendo et scribendo singulariter praeparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.
Versus 35
Versus 36
Versus 43
Versus 66
"Et erit vita." Nihil pejus inter maledicta, quae Judaeis merito superbiae acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed praedicuntur. Potuit autem sic sonare Judaeis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.