Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

Versus 1

"Audite, coeli," etc. Quidam coelum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: "Qui respicit terram et facit eam tremere", cum hoc Dei potestatis sit, non eorum intelligentiae.

Versus 2

"Concrescat." Doctrinam legis pluviae et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Haec enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiae: "Quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit".

Versus 3

"Nomen." Demonstrat quae sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, est Evangelium praedicare: quod qui audit et facit, fructum vitae possidebit.

Versus 4

"Dei." Unde: "Perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum: complevitque Deus die septimo opus suum", quod est redemptio humani generis, quam ostendit nobis quando, perficiens spirituale sabbatum, in sepulcro requievit.

Versus 5

"Peccaverunt ei," etc. AUG., quaest. 55. " LXX: "Peccaverunt non ei filii vituperabiles." Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi."

Versus 6

"Et non." Quia non ex fide.

"Dedit" enim "eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus." In fidelibus autem dicitur: "Vos ex patre diabolo estis."

Versus 5

"Generatio prava." De qua in Evangelio: "Generatio prava atque perversa signum quaerit". Et alibi: "Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira" ?

Versus 6

"Nunquid non," etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Praeposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit.

"Creavit." Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de coelo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: "Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti".

Versus 7

"Patrem." Doctorem legis et praedicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.

Versus 8

"Quando dividebat," etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Israel haereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia.

"Constituit." GREG., hom. 4 in Evang. " Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt."

Versus 9

"Pars autem Domini populus ejus." Cum Deus universas gentes creavit, solos Israelitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.

Versus 10

"Invenit." Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo praecepta sua docuit.

"Circumduxit." Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo.

"Custodivit." Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.

Versus 11

"Sicut aquila." Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis praedam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo praecessit; unde: "Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV)". Super coelos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiae videt, et pennis amoris pertrahit ad littus aeternae securitatis. Unde: "Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum".

"Sicut aquila," etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiae sustentat.

"Provocans." --Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.

Versus 12

"Dominus." Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus.

"Dominus." Haereticorum tot domini sunt, quot errores colunt.

Versus 13

"Excelsam." Palaestinam, quae montuosa; Aegyptus plana et depressa.

Ecclesiam, quae virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat.

"Et sugeret. Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra." GREG., hom. 26 in Evang. " Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti."

Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.

Versus 14

"Filiorum." Basan regio est quae pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant.

"Et hircos." Qui poenitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis poenitere. Unde: "Amplius lava me ab iniquitate mea".

Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant poenitentiae opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta.

"Cum medulla tritici." Corporis Christi; unde: "Nisi granum frumenti cadens in terram," etc..

Versus 15

"Incrassatus est dilectus," etc. Sicut Judaei incrassati beneficiis, idololatrae facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.

Versus 16

"Provocaverunt." Alii fiunt haeretici, alii idololatrae, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.

Versus 17

"Novi recentesque." Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos quos patres eorum coluerunt.

Versus 20

"Et ait: Abscondam," etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: "Ne projicias me a facie tua". Item: "Ne avertas faciem tuam," etc.

Versus 21

"Ipsi me provocaverunt," etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando.

"Et ego provocabo," etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.

Versus 22

"Ignis succensus est," etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. "De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: "Percussisti eos nec doluerunt,"etc. His flagella in hac vita inchoant, et in aeternum permanebunt; unde Moyses: "Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum."De praesenti enim percussione dicitur: "Ignis exarsit ab ira mea"; de aeterna sequitur: "Et ardebit usque ad inferos et deorsum". Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in aeternis suppliciis consummatur."

"Devorabitque terram." Alii: "comedent terram et nascentia ejus," id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiae carnalis, quae sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.

Versus 24

"Aves morsu," Quae juxta viam commedere sementem.

"Dentes bestiarum," etc. Trahunt bestiae et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient.

Versus 25

"Foris." Corpus ignis aeterni torquebit exustio, et mentem angustiae magnitudo; unde: "Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur".

"Juvenem." Nulli scilicet aetati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.

Versus 26

"Cessare faciam ex hominibus." A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: "Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium," etc.

Versus 27

"Distuli." Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.

Versus 30

"Quomodo." Tantum ostendit timorem Judaicae gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.

Versus 31

"Judices." Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit coelum et terram.

Versus 32

"De vinea," etc. Haereticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Saepe Jerusalem Sodomae et Gomorrhae comparatur; unde: "Audite verbum Domini, principes Sodomorum Gomorrhae".

"Botri amarissimi." Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt

Versus 33

"Fel draconum." Quasi intra se retinent venenum malitiae, ne salutis et correctionis medicinam suscipiant. Haeretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant, ut incautos laedant.

Versus 35

"Mea est ultio," etc, Paulus de hoc loco sumpsit: "Mihi vindictam, et ego retribuam" secundum merita.

"In tempore." Quasi, "cum accepero tempus, ego justitias judicabo". Hinc Moysi pro populo oranti dixit: "In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum"

"Juxta est dies perditionis." Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si aeternitati comparatur. Secundum historiam Judaeorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.

Versus 36

"Judicabit." Discernendo a malis, secundum illud: "Judica me, Deus, et discerne causam meam".

"Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos".

Versus 37

"Ubi sunt dii." Quasi, nihil prosunt idola in quibus confidebant, vel opes vel honores vel saeculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore.

Versus 39

"Videte quod ego sim solus," etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel haeresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini.

"Ego occidam." GREG., lib. VII Moral., cap. 18. " Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit."

Versus 40

"Levabo." Alia editio: "Tollam in coelum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in aeternum." In coelum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam aeternitatis suae super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et aeternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia "potestas ejus, potestas aeterna".

Versus 42

"Sagittas." Daemones, de quibus ait Job: "Sagittae Domini in me sunt (Job, VI)", quasi tantam exercebo vindictam, quae daemonibus quoque posset sufficere.

"Et de captivitate." Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur.

"De captivitate." Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquae mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: "Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum", id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.

Versus 43

"Quia sanguinem." In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

Versus 49

"Ascende in montem." Abarim interpretatur transitus ; Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu praevidit, et in lege praedixit Christi gratiam futuram, sed praesentem non vidit eum. Unde: "Multi justi et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt".

PrevBack to TopNext