On this page
Caput 33
Caput 33
Versus 1
"Haec est benedictio." Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in coelum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Israel in Deuteronomio (quod est secunda lex) benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscae legis mysteria reserantur, et veri Israelitae benedictionem, per Moysen hominem Dei praedictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, coelestium donorum veritas aperitur. Praevidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi praeteritam explicans, voce primitivae Ecclesiae laetabundus exsultat, dicens: "Dominus de Sina venit," etc.
Versus 2
"Dominus de Sinai venit." Sinai ( ) interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir ( ) "pilosus" vel "hispidus." Pharan ( ) "ferocitas eorum" vel "frugifer." Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore poenae subditos ligat. Unde: "Unum quidem in monte Sina in servitutem generans," etc. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: "Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis", discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judaeis malitiae et perfidiae spineto asperrimis, novae lucis ortu tanquam verus sol justitiae fideles illuminavit. Unde: "Nobis orietur sol justitiae". Et alibi: "Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel".
"Dominus," etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit.
"Et de Seir," etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judaeorum, qui gulae desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit.
"De Seir ortus est nobis," etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua praecepta acceperunt. Seir, id est "hispidus" vel "pilosus," gentilitatem significat, quae peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judaeis praedicabit, quia reliquiae salvae fient.
"Apparuit de monte Pharan," etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi praedicabatur Judaeis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhaeserunt; de quibus additur: "Et cum eo sanctorum millia."
"In dextera ejus ignea lex." Tabulae scilicet, in quibus lex, quae purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: "Ignem veni mittere in terram," etc.
"In dextera ejus ignea lex." Dextera, Evangelium, per quod beatitudo aeterna promittitur; quae dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quae dicitur laeva. Unde: "Dextera illius amplexabitur me." In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: "Plenitudo legis dilectio". Et alibi: "Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem". Haec igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: "Dilexit populos."
Versus 3
"Omnes sancti." Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: "Sancti estote, quoniam ego sanctus sum," etc..
"In manu." Id est potentia, qua proteguntur. Unde: "Non rapiet quisquam de manu mea," etc.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: "Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui".
"Et qui appropinquant," etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: "Qui vos audit, me audit," etc. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia haec de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: "Legem praecepit nobis," etc.
Versus 5
"Erit apud rectissimum," etc. Jacob, ab angelo benedictus, Israel vocatus est, id est "rectus Dei;" et Judaeus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione praevaluit, ob justitiae professionem rectissimus appellatur. Unde: "Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi," etc.
Versus 6
"Vivat Ruben." Praedicta salute primitivae Ecclesiae, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Israelitas de utroque populo praenuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur.
"Vivat Ruben." Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens poenitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judaei per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad poenitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiae gentium.
"Ruben." Visionis filius, quia mater ait: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judaeis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, praedicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinae misericordiae salvi.
Versus 7
"Haec est Judae." Judas, qui interpretatur "confessio," universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinae confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: "Modo confitebor Domino". Haec est vera sponsa Christi quae virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur.
"Audi, Domine, vocem Judae." Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: "Confitebor tibi, Pater, rex coeli et terrae," etc.
Versus 8
"Perfectio." Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere.
"Perfectio tua." Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticae doctrinae assecuti sunt, tanquam veri Levitae in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: "Dominus pars haereditatis meae," etc. ; secundum illud: "Si quis vult venire post me, abneget se," etc. "Qui perdiderit animam suam propter me," etc. Christus autem verus Levi, qui haec omnia fecit et docuit. Ipsi Levitae adhaerent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: "Quem probasti in tentatione," etc.
Versus 9
"Qui dixit patri suo." Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitae, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriae quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: "Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus".
"Qui dixit patri suo et matri," etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed si cursum mentis praepedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Haec bene vaccae innuunt, quae sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
Versus 10
"Ponent thymiama." Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo (peccante populo) Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defaecata, coelesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in coelum subvolat. Hoc praecipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: "Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit".
Versus 11
"Suscipe." Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albae stolae, scilicet animarum laetitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, "fulgebunt sicut sol et tanquam scintillae in arundineto discurrent," exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum poena subditur:
Versus 12
"Et Benjamin." Videtur historiae alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: "Quasi in thalamo tota die," etc.
"Amantissimus." Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: "Hic est Filius meus dilectus". Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: "Sede a dextris meis".
Aliter: Benjamin, de filio doloris "filius dextrae" dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini praecursor prophetali oraculo praedictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiae mysteria praedicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter praedicavit. De cujus anima dicitur:
"Quasi thalamo tota die morabitur." Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per praedicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: "Adducentur regi virgines post eam". Ipse quoque ait: "Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo".
"In thalamo morabitur," significat quod in utero Virginis coelesti sponso juncta est Ecclesia, quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus fiducialiter requiescit.
"Et inter humeros illius requiscet." Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: "Quis nos separabit a charitate Christi?"
Versus 13
"Joseph quoque ait." Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judaeis fratribus suis abjectus, in Aegypto hujus saeculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi.
"De benedictione Domini terra ejus." Ad litteram, fertilitatem significat, quam duae tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Haec est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur.
Temperie coeli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quae in abysso significantur.
"Benedixisti, Domine, terram tuam," Ecclesiam scilicet, quae non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: "Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus Christo".
"Coeli." Coelum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinae apostoli et evangelistae, de quibus alibi pluraliter dicitur: "Coeli enarrant gloriam," etc. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in coelo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis.
"Rore." Coelesti praedicatione, quae mirae subtilitatis et gratiae, qua contra aestum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: "Det tibi Deus de rore coeli," etc.
"Abysso," ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: "Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terrae". A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: "De pomis collium," etc.
Versus 14
Versus 15
"De pomis collium aeternorum." Colles aeterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiae, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore coeli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium aeternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: "Omnia poma, dilecte mi," id est, "nova et vetera servavi tibi" et: "Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera". Manichaei ergo et Judaei (quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt) in hac terra opulenta haereditare nequeunt.
Versus 16
"Et de frugibus." Ecclesia in toto orbe justitiae fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur:
"Benedictio illius qui apparuit." Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo praecipue in capite; unde: "Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron," etc. Hic privilegio gratiae, fratribus, id est, fidelibus praeeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaraeus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit.
Versus 17
"Quasi." AUG., quaest. 56. "Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis."
Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.
"Cornua." Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis.
"Cornua rhinocerotis." Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: "Ibi abscondita est fortitudo ejus". Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus haesit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: "Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus"
"Ventilabit." Praedicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia.
"Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes," etc. De haereditate enim veri Joseph (quae est terra inclyta) haec omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur:
"Hae sunt multitudines Ephraim." Hae duae tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: "In semine tuo benedicentur omnes gentes". Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem praeferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Israelitici populi gratia transivit, de cujus inaestimabili multitudine dicitur: "Hae sunt multitudines," etc., unde: "Multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum".
Versus 18
"Et Zabulon." Zabulon et Issachar in Galilaea passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu laetitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judaeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, praesens eis laetitia promittitur, et futura: quia in praesenti de conversione eorum gavisi sunt, et in coelestibus aeterna laetitia remunerati.
Versus 19
"Vocabunt." Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. "Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti". In monte immolant victimas justitiae, dum omnes qui ad Christum veniunt (in quo construitur Ecclesia) non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud "Justus autem ex fide vivit". Sunt ergo veri Christiani victimae justitiae, quae ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: "Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis".
"Ibi immolabunt." Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quae supra hunc montem posita est.
"Qui inundationem." Hae tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas "quasi lac sugent," id est, facile accipient.
"Qui inundationem maris." Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: "Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti". Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, aetas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt.
Versus 20
"Et Gad ait." In benedictione Gad videtur praedicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi.
"Gad." Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis praecinctus apparuit, secundum illud: "Indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se". Et alibi: "Dominus fortis et potens in praelio," etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judaeis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait:
"A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini." Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit:
Versus 21
"Et vidit principatum suum, quod in parte sua." Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinae.
"Repositus." Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: "Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus". Vel, "Repositus," quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quae manifeste in Evangelio declaravit; unde: "Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis".
"Qui fuit cum principibus populi." Adjutor, unde: "Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis", quia ait: "Sine me nihil potestis facere".
Versus 22
"Dan quoque." Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum aestimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur.
Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: "In judicium ego in hunc mundum veni". Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, "quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus". De ipso dicitur: "Vicit leo de tribu Juda," etc. Ignominiam quidem crucis a Judaeis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: "Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei". Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: "Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis".
Versus 23
"Mare et meridiem possidebit." Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit.
"Mare et meridiem possidebit." Per apostolos enim ex Judaeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale (quod hic intelligitur) Judaei figurantur, qui umbrae et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiae et veritatis, et quia eis sol justitiae occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebrae, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quae, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.
Versus 24
"Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis." Aser beatus, Christus scilicet nostrae beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: "Credite in lucem, filii ut lucis sitis". Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judaea elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia "digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati." Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, "tingat in oleo pedem," etc.
"Et tingat in oleo pedem suum." Christus caput nostrum ascendens in coelum, apostolos, scilicet pedes suos mundum praedicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque praebuit calceamenti munimentum de quo subditur:
Versus 25
"Ferrum et aes cal." GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. " Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum."
Versus 26
"Ascensor coeli." Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. "Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum".
"Nubes." Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in coelum misit ad praedicandum; unde: "Vocem dederunt nubes", quae scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: "Bonum certamen certavi, cursum consummavi".
Versus 27
"Habitaculum ejus sursum," etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc.
"Subter brachia." Scilicet haec brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostrae resurrectionis, in infimis sacramentum nostrae redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israeli promittitur: "Ejiciet a facie tua inimicum."
Versus 28
"Et solus." Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: "Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur".
"Oculus Jacob." Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram verae carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: "Satiabor cum apparuerit gloria tua". Et alibi: "Manifestabo ei meipsum". Tunc Jacob in perfectum Israel conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut praedicatorum scientia qua in praesenti instruimur caligare videatur; unde: "Sive scientia destruetur". Et alibi: "Tenebrosa aqua in nubibus aeris, prae fulgorem in conspectu ejus", ad quam cum perventum fuerit, omnis haec doctrina cessabit, "et erunt omnes docibiles Dei" ; unde merito adjungit: "Beatus es, Israel," etc
"Caelique caligabunt," quasi tam abundanter terrae fecundandae ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judaei cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: "Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum," etc.
Versus 29
"Quis similis tui, popule?" Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum.
"Et gladius gloriae." In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo "gladius gloriae" Israel dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit praeliantem, et quasi gladius gloriae ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: