Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Paulus Apostolus." More suo salutationem praemittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia humano generi praestita, post ipsis apostolis specialiter indulta; deinde et Ephesiis ipsis, ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et praelationem ostendit; postea ad patientiam et charitatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesiae commendans, et dona gratiae enumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militiae Christianiae armaturam describit.

"Sanctis omnibus." Perfectis, et non solum eis, etc.

"Fidelibus." Qui si non sancti, vel in fide sani.

"Sanctis," exercitio virtutum.

"Et fidelibus," fide recta quae in Christo Jesu. Recte illa duo posuit, tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Jesu. Tunc vere sancti sunt si fideles sunt in Christo. Vel: distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas majores et perfectiores, fideles minus perfectos.

Versus 3

"Benedictus." Praemissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo.

"Benedixit." Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personae varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiae suae dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.

Versus 4

"Sicut elegit," etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo aeternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante haec visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.

Versus 5

"Qui praedestinavit." Posita praedestinatione, quae pertinet ad justitiam et sanctitatem vitae praesentis, ponitur hic alia pertinens ad vitam aeternam, cujus effectum supra notavit.

Versus 6

"In laudem gloriae gratiae suae," etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est aeterna adoptio.

"In qua gratificavit." Effectus primae praeordinationis ad justitiam.

"In dilecto Filio." Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.

Versus 7

"In quo habemus," etc. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit.

Versus 8

"Quae superabundavit." Hactenus de his quae toti humano generi: modo de his quae singulariter apostolis dedit, loquitur.

Versus 10

"In dispensatione." Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiae, quo implere quae caeteris temporibus promissa vel praefigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non praedocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum.

"Instaurare." AUG. " Instaurantur autem quae in coelis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur."

"Omnia, quae in coelis." Id est, angelos; vel: "instaurare," id est, supplere.

"Quae in terra." Id est homines, qui peccato depravati erant.

"In ipso." Id est per Christum.

Versus 11

"In quo et nos." Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii.

"Sorte." Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quae charitatem significat, sorte provenit.

"Omnia operatur." Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim: "Non vos me elegistis, sed ego vos," etc. Laus autem gloriae Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.

Versus 13

"In quo vos." Modo venit ad ea quae dedit Ephesiis.

"Cum audissetis. Cum" causam notat hic, et tempus.

Versus 15

"Propterea." Enumeratis beneficiis humano generi, vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de eorum beneficiis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant.

Versus 17

"Ut Deus," etc. Quasi diceret: Ad impetrandum non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi, etc.

Versus 18

"Oculos cordis." In imagine ergo sua cognosce auctorem ejus, qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis, ipsum audite. In corpore, ubi diversa membra sunt, alibi audis, alibi vides. In corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides. Ad hoc autem illuminet oculos.

"Ut sciatis," etc. Hoc dicit ut propensiores sint: quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita: ut spes proprie accipiatur. Et sensus est: Ut sciatis quae sit, scilicet voluntas ejus, id est quantum valet spes vitae aeternae ad quam vocat. Et sciatis quae sit adimpletio ejus spei. Quod ita ait: "Et quae divitiae." Hic quid nomine spei intellexerit aperit: spem enim accipit rem speratam.

Versus 19

"Quae sit supereminens." Quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. "Sed differt stella a stella in claritate". "Et erunt diversae mansiones in domo Patris".

Versus 20

"Suscitans illum," etc. Exemplum autem gloriae sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est.

"Ad dexteram suam." Dextera est beatitudo aeterna, quae sanctis datur: sinistra est miseria, quae impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.

Versus 21

"Supra omnem," etc. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes coelos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen ejus per naturam, non per adoptionem.

Versus 22

"Sub pedibus ejus," etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant.

"Et ipsum," etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut haec exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus.

"Caput." Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. "Nam de plenitudine ejus omnes accepimus".

Versus 23

"Plenitudo ejus." Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Item. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo, adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum.

"Omnia in omnibus." Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris: quia ejus virtute sunt quod sunt.

PrevBack to TopNext