On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 1
"Et vos, cum essetis," etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis haec data sunt, magis amicis dabuntur, quae apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiae et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem haereditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.
Versus 2
Versus 3
Versus 8
"Et hoc non ex vobis," etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia praecessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita praecedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.
Versus 9
"Ne quis glorietur." Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non praesumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit: "Surgam, et ibo ad patrem meum". Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset.
Versus 11
Versus 14
Versus 20
"Ipso summo angulari," etc. AUG., in Psal. LXXXVI. "Ne Apostoli vel prophetae (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: "Ipso summo angulari lapide Christo Jesu;"etenim in Christo totum innititur aedificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica."