Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente . . . . . . . Flevit populus." BEDA in Esdram, tom. II. " Qui scilicet peccaverunt, poenitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, poenitentiam acturi convenerunt."

Versus 2

"De filiis Aelam." Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdrae juvabat, populum secum peccasse confitendo, et poenitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis.

"Et nunc si est poenitentia in Israel." Quia si populum hujus peccati perfecte poenitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter poenitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari.

Versus 4

"Surge." Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui praeest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quae ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.

Versus 6

"Filii Eliasib." Qui tunc summus sacerdos erat, post Jesum filium Josedec Joacim filius ejus, et post eum Eliasib filius ejus summo sacerdotio functus est.

"Panem non comedit." BEDA ubi supra. " Exemplum hinc habent sacerdotes, etc., usque ad: "Si enim refugientes coinquinationes mundi," etc.."

Versus 9

"Ipse est." BEDA ubi supra. " Qui ab Hebraeis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quae exterius propter peccata desaeviunt, aut evitent, aut separent."

"Et sedit omnis populus." ID., ibid. "Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum aedes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quae in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos."

Versus 10

"Et surrexit Esdras." ID., ibid. " Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur."

Versus 16

"Et sederunt in die." ID., ibid. " Nota numerum ternarium esse mysticum, etc., usque ad quod etiam nos omnibus annis in quadragesima paschae oportuit imitari, instante scilicet Dominica resurrectionis, "mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut participes resurrectionis esse valeamus"."

Versus 18

"Et inventi sunt." ID., ibid. " Aptant Hebraei huic loco, etc., usque ad Sed intuendum quod non scribit Esdras Jesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis, etc."

"Et fratres ejus." ID., ibid. "Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit."

Versus 19

"Et dederunt," etc. ID., ibid. " Primo uxores illicitas abjiciunt, etc., usque ad dignum faciat perpetua mercede in coelis."

PrevBack to TopNext