Caput 9
Caput 9
Versus 4
Versus 5
"Scisso pallio." BEDA, ibid. " Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quae illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est."
"Curvavi genua," etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernae pietatis: et in haec verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.