Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 2

"Virgam auream." Regiminis potentiam vel passionis crucem, per quam acquisivit potestatem, de qua dicitur: "Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra ." Et alibi: "Propter quod exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen ."

Versus 8

"Si inveni in conspectu." Dilatio petendi non deputatur segnitiei, sed patientiae. Non enim in praesenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces: cras enim pro futuro ponitur, unde: "Nolite solliciti esse de crastino;" et Jacob in Genesi ait: "Apparebit mihi cras justitia mea ." Et de agno dicitur: "Non remanebit ex eo quidquam usque mane ." Cum judicium venerit, revelabitur quali veste quisquam ad convivium intraverit.

PrevBack to TopNext