Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Versus 1

"Noctem illam duxit rex insomnem," etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia praesentia; unde Apostolus: "Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est ."

Versus 2

"Ventum est." Gesta Mardochaei memorantur coram rege; quia bona opera sanctorum doctorum nunquam oblivioni tradentur, sed in memoria aeterna erit justus.

Versus 10

"Festina." Magistri Ecclesiae omnium virtutum cultu et decore sapientiae illustrati honorantur diademate regiae dignitatis, tanquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium, id est, super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum; unde Habacuc propheta: "Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas." His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus praebet obsequium cum persecutores Ecclesiae coguntur eidem Ecclesiae reddere testimonium, non valentes occultare quod manifestum est.

Versus 11

"Tulit itaque." Haec mutatio dexterae Excelsi, qui si videbatur gloriosior, infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud: "Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles." Similiter Isaias ait: "Convertetur Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur." Sic Synagogae compressa est superbia, Ecclesiae humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti: confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam, et cauda in caput versa est: "Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur ."

PrevBack to TopNext