On this page
Caput 27
Caput 27
BED., de Tabernac., lib. II, cap. 11, tom. II. "Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat."
Versus 3
"Faciesque in usus ejus lebetes." ID., ibid. " Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit."
"Atque fuscinulas, et ignium," etc. ID., ibid. " Fuscinulae, quae Graece vocantur κρεάγραι,etc., usque ad nostrae vero capacitatis mensuram transcendant."
"Ignium receptacula." Ad hoc deputata sunt, ut per haec ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinae visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam coelestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
Versus 5
Versus 9
Versus 10
"Et columnas viginti." ID., ibid. " Columnae quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant."
"Cum basibus," etc. ID., ibid. " Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt."
"Argentea." ID. "Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinae Scripturae subjiciunt, verba divina meditando et praedicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes haec nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt."
Versus 13
Versus 16
Versus 17
"Omnes columnae," etc. ID. "Quae dixerat, diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas scilicet atrii coelestis, posse computari, qui non instar aeris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese coelestium observantia et annuntiatione verborum, velut argenti laminis undique muniendo exornaverit, nisi se omni subjectione praeceptis divinis, quasi argenteo capiti, supposuerit, et timore Dei velut aenea basi stabilierit."