On this page
Caput 28
Caput 28
Versus 1
Versus 4
Versus 6
Versus 12
"Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem." Quia sacerdos diligenter omni hora praecedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitae a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimae latere flectatur.
Versus 14
Versus 17
Versus 22
Versus 28
"Vitta hyacinthina," etc. ID., ibid. "Vittae hyacinthinae quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturae sunt desiderii coelestis, quae annulis aureis innexae superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriae in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo praesentis ecclesiae servire studemus."
Versus 29
"Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super," etc. Nomina filiorum Israel Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare.
GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. "Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Israel: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio praedicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit."
Versus 30
Versus 32
"In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri," etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam praedicandi coelestia praebet: hoc quod non solum in vitae cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine coeperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, "sicut fieri solet in extremis vestium partibus:" sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremae vestium partes, ultimae sunt nostrae sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: "Coepit Jesus facere et docere", recte subjungitur: "Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicae".
Versus 33
"Deorsum vero," etc. GREG., lib. I Regist., c. 29. " Cum rector se ad loquendum praeparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis."
Versus 35
Versus 36
"Facies et laminam," etc. ID., ibid., c. 7. " Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur."
Versus 37
"Ligabisque eam." Ligatur lamina, quae sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe coelestium praemiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostrae redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco dicetur.
Versus 38
"Portabitque Aaron." Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quae obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Israel: cum pro fructibus dignae poenitentiae, id est eleemosynis, caeterisque operibus justitiae, quae faciunt poenitentes, a reatu scelerum absolvit. Haec quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, praedicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est praeditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc.
Versus 39
"Stringesque tunicam." ID., ibid. " Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: "Et tiaram byssinam facies," etc."