On this page
Caput 34
Caput 34
Versus 20
"Primogenitum asini," etc. ISID. "Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quae Dei sacrificio munda imponat."
Versus 26
"Non coques haedum in lacte." AUG., ubi supra. " Non coques agnum in lacte matris suae, etc., usque ad sed historica narratio est."
ISID. "Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Praecipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi praedicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent."