On this page
Caput 33
Caput 33
Versus 4
"Audiens populus." RAB. "Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque moestissimum. Quod enim majus alicui praestari potest beneficium, quam Dei gratiam habere praesentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque praesentia."
Versus 8
"Cumque egrederetur," etc. GREG., hom. 13 in Ezech. " Hebraeus populus de Aegyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur."
"Aspiciebantque," etc. STRAB. "Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litterae. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulae ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant."
Versus 11
"Loquebatur autem Dominus." Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum (sicut est) quisquam videre potuit, unde: "Regi autem saeculorum immortali, invisibili," etc. Et alibi: "Lucem habitat inaccessibilem," etc. "(I Tim. I, VI)".
Versus 19
"Ego ostendam." AUG., quaest. 154. " Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus."
"Et vocabo. Vocabo" AUG., quaest. 154. "autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus."
Versus 20
Versus 21
AUG., quaest. 154. " Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram."
"Est locus apud me," GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. "etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quae Domino praedicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus praesentiam non vidit, ejus posteriora cognovit."
Versus 22
"Cumque transibit gloria mea," etc. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judaeis ad gentes, de haereticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos.