On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Neque per hominem." Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Caeteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.
Versus 4
"Qui dedit." Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda.
"Semetipsum." Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus.
"Saeculo nequam." Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: "Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa." Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quae in eis fiunt.
Versus 6
"Miror." De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum haec praedicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.
Versus 8
"Sed licet nos," etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret.
"Praeterquam quod." AUG. "Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi praejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via."
"Anathema sit." Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus praeceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine coeno fluebat. Sed venit angelus de coelo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: "Gustate, et eritis sicut dii". Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt.
"Anathema." Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: "Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema". Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Graeca lingua ab his rebus quae votae et persolutae, id est promissae et redditae sursum ponebantur in templis: et est dictum: ἀπο τοῦ ἀναθήναι, id est sursum ponere.
Versus 10
"Modo." Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei praedicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judaeis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex.
"Si adhuc." Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quae si negligentius agitur, laedit exemplo. Unde alibi: "Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo". Item: "Sine offensione estote Judaeis et Graecis Ecclesiae Dei". Item: "Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus". Item: "Luceant opera vestra coram hominibus," etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quaeramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: "Nolite facere justitiam vestram coram hominibus," ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.