On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 2
Versus 4
"Subintroductos." A Judaeis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quae libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem praedicationis suae conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judaeorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.
Versus 5
"Neque ad horam." Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judaeorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judaeae incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.
Versus 6
"Quales aliquando." Ad priora non recurro, quia ea quae modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, "nihil interest," sed nihil mihi tulerunt.
"Qui videbantur aliquid esse." Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico "ab his," id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.
Versus 9
"Columnae." Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia aedificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas praedicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur.
Versus 16
"Nisi per fidem," etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.
Versus 17
"Quod si quaerentes." Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiae.