Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Dico autem," etc. Modo vos gentiles et nos Judaei sumus Christi, et semen Abrahae et haeredes. Sed olim nos Judaei sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut haeres futurus, et a patre substitutus.

Versus 3

"Sub elementis." In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur.

"Mundi." Quia lex non coelestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.

Versus 4

"Venit plenitudo temporis." Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc.

"Plenitudo temporis." Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series praeconum praemittenda erat.

"Misit Deus Filium." Unde, "Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum". Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: "In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit". Deinde conjungit: "In propria venit." Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: "Coelum et terram ego impleo". Quaerendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quae digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundae dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis.

"Ex muliere." Usus Hebraeae locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas.

"Factum sub lege." Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahae signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus.

Versus 5

"Ut adoptionem." Id est, ut participes essemus divinae gloriae. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostrae naturae, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

Versus 6

"Misit Deus." Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere.

"Spiritum Filii." Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem.

AUG. " Si forsitan aliquis quaerat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus."

"Clamantem." Notandum quod clamor in Scripturis non magnae vocis emissio, sed scientiae intelligatur, et dogmatum magnitudo.

"Abba pater." Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judaeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebraeorum verbum ad Hebraeos, Graecum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet.

Versus 8

"Qui natura non sunt," etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus: "Conversi estis servire Deo vivo et vero".

Versus 9

"Imo cogniti estis." Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: "Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam", id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis praestat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab aeterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit.

"Infirma." Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat.

"Egena." Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiae facit.

"Egena elementa" dicuntur quae sui invicem egent ad regendum mundum.

Versus 10

"Dies." Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum.

"Menses." Qui cursus lunae perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt.

"Tempora." Ut cum dicunt: Modo est initium veris.

"Et annos." Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.

Versus 11

"Timeo vos, ne forte," etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.

Versus 12

"Estote sicut ego." Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judaeus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno.

"Quia," etc., "sicut vos," etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi.

"Fratres, obsecro." Aspere correctos recreat per bene gesta.

"Nihil me." Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quae in aliis ecclesiis praedicabat.

Versus 14

"Tentationem vestram." Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.

"Sed sicut angelum Dei," etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait: "Esurivi, et dedistis mihi manducare". Tanta est charitas capitis erga corpus suum.

Versus 15

"Ubi est ergo," etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quaerit sua, sed quae Christi. Non quaerit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendae necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si "fieri posset." Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.

Versus 16

"Verum dicens vobis." Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus.

Versus 17

"Aemulantur." Ego non sum inimicus, sed illi aemulantur, etc. Aemulantur autem non bene ii qui non tam cupiunt eos esse meliores, quam ipsos volunt facere pejores et retrorsum trahere aemulatione perversa.

Versus 19

"Donec Christus." Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.

Versus 20

"Vellem autem." Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad praesentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in praesentiam commutare. Scriptura enim divina aedificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.

Versus 21

"Dicite," etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: "quos iterum parturis," etc.

"Legem non legistis." Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.

Versus 22

"Scriptum est," etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his praefigurari.

"Unum de ancilla et unum," etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.

Versus 24

"Per allegoriam." Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium.

"Abba" enim, pater;

"am," multarum. Et subauditur, "gentium. In monte Sina." Talis loci mentione Apostolus significat quod Judaei contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab haereditate.

Versus 25

"Mons." Per omnia est "conjunctus," et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore poenae serviunt. Per haec omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quae sursum, quae libera.

"Arabia," etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.

Versus 26

"Quae sursum est." Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil verae felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiae: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Sarae promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur.

"Quae est mater." Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.

Versus 27

"Scriptum est." Quod libera sit et mater auctoritate Isaiae probat subdens: "Laetare." Laetari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem.

"Non paris." Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit.

"Non parturis," quia necdum conatum habuit.

"Laetare," in corde.

"Erumpe." Laetitiam mentis extra ostende.

"Clama." Gaudium tuum aliis praedica.

"Quia multi filii." Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quae tempore legis nec virtute miraculi paris, etc.

"Desertae." Plures filii sunt Ecclesiae olim desertae, quam Synagogae generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quae habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quae et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura, coelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia.

"Quae habet virum." Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quae statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: "Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos".

Versus 28

"Isaac." Risus, id est qui in laetitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.

Versus 29

"Persequebatur." Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismael persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Aegyptiae luderet cum Isaac, indignata sit Sara.

Versus 31

"Qua libertate." Libertas qua liberati sumus a Christo, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio.

PrevBack to TopNext