On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 2
"Si circumcidamini." Circumcisio et caetera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quae cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.
Versus 5
Versus 6
"Nam in Christo." His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendae sunt, et vitia fugienda. Media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et praeputium, quae nihil valent in Christo "Sed fides." Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est daemonis. "Nam et daemones credunt et contremiscunt". Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam daemones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse daemones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
Versus 10
"Confido." Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros.
"Quicunque." Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiae. Quocirca arbitrandum est haec de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judaea venerat, vel ex Pharisaeis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae perturbatae.
Versus 11
"Ego autem." Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem praedicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet.
Versus 12
"Utinam abscindantur." Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: "Vos enim vocati estis a Deo in libertatem."
Versus 13
Versus 14
"Omnis enim lex." Nam et illa quae ad bonos mores pertinent, et illa quae in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est.
"Diliges proximum." Hoc scriptum est in Levitico, in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint praecepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetae, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc praecepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: "Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?" Cum igitur utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare.
Versus 15
"Ne abinvicem consumamini." Per schisma Christianae religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiae et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.
Versus 16
"Dico autem in Christo," etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter.
Versus 17
"Caro enim concupiscit," etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiae causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.
Versus 18
"Quod si Spiritu ducimini," etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere.
"Non estis sub lege." Hoc commodum jam habetis, ideo haec pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se praesumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Haec lex timorem incutit, non amorem.
Versus 22
"Charitas." Caput praemisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quae per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic saepe commendat, quasi sola sit praecipienda, quae non potest haberi sine caeteris, quibus homo efficitur bonus.
Versus 24
"Qui autem." Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: "Qui autem," etc., "carnem suam crucifixerunt," etc. Congruit nostrae devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et praeceptis justitiae, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.
Versus 26
"Invidentes." Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiae tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis est armata.