Caput 13
Caput 13
Versus 1
"Ascendit ergo Abram," etc. HIERON. in Q. Hebr. "De Aegypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur "gravis vehementer:"Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae auri et argenti, si autem Aegyptiae sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, "Abiit unde venerat in desertum usque Bethel,"sed, secundum Hebraeum, "Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel."De Aegypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Aegypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai."
Versus 3
"In Bethel," etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quae prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, "domus Dei;" Hai, "oculus" vel "fons:" bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino aedificavit, quia sancti a mundi principe et saeculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum praesentis vitae considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad coelestem Hierusalem, feliciter tendunt.
Versus 8
"Ne quaeso sit," etc. Nos quoque nihil concordiae et charitati praeponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abrae controversiam significat inter pastores catholicos et subversores haereticos. Unde et Lot haeresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, haereticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abrae catholicos doctores significant, qui haereticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum III: "Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita:" et hoc inter gentes Chananaei et Pheresaei, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et haereticos, quorum sit regnum coelorum, solet esse contentio.
Versus 15
"Omnem terram," etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terrae tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, haec praecipue dabatur quae videbatur. Unde et addidit: "Surge et perambula terram," etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Israel semen Abrae secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit.