Caput 14
Caput 14
Versus 1
"Amraphel." Interpretatur dixit ut caderet, et est rex Sennaar, quae excussio dentium vel fetor eorum interpretatur. Hic significat haereticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt.
"Arioch." Ebrius vel ebrietas interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et saeculi illecebris volvuntur.
"Chodorlahomor." Decorus manipulus interpretatur, qui est rex Elam, id est, hujus saeculi: hypocrisim significat, quae licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit.
Versus 2
"Balae." HIERON. "Hebraice devoratiodicitur. Tradunt Hebraei hanc alibi "Salissam"dici, et "vitulam consternantem,"quod tertio terrae motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversae, illa "parvula"nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quae Syra lingua Zoaradicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Graecis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur."
Quatuor reges quinque superant, dum contrariae potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant.
Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura, et est rex Sodomorum, id est caecitatis, vel pecudis silentis, cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum caecitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est "in angustia constitutum," regem Gomorrhae, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis saeculi angustiantur ac nefas rapinae agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamae, id est "terrenae," cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: "Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ." Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et est rex Seboim, id est cinguli maeroris, cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job V: "Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia." Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur praecipitatio vel absorbitio: ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.
Versus 14
Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam "tau" littera significat, quae trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur.
Bellum Abrae cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctae crucis: "tau" enim littera, quae habet figuram crucis, trecenta exprimit.
Versus 18
"At vero Melchisedech," etc. HIER. "Nunc aiunt Hebraei esse Sem filium Noe, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, "sine patre et matre,"refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abrae circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quia autem ait: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,"ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari."