Caput 15
Caput 15
Versus 5
"Suspice coelum," etc. Superius dixit: "Erit semen tuum sicut arena maris," quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenae comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellae fulgentes.
RAB. "Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: "Sic faciam semen tuum,"id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: "Sic erit semen tuum,"etc., id est, copiosa erit gens Judaeorum, sed arida et infecunda."