On this page
Caput 17
Caput 17
Versus 5
"Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram." HIERON. "Dicunt Hebraei quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, "h"litteram Abrahae, et Sarae addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est "pater excelsus;"postea dictus est Abraham, quod est "pater multarum,"nam "gentium"in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Graecos et nos alittera videatur addita, hlittera addita dicatur: idioma enim Hebraeae linguae hconsuevit scribere et alegere: sicut econtrario, hpronuntiare et ascribere."
Versus 8
Versus 10
"Circumcidetur ex vobis masculinum," etc. STRAB. "Tribus de causis hoc praecipitur Abrahae. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus praevaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a caeteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret."
Versus 11
"Carnem praeputii." RAB. STRAR. "Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quae in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendae sunt, id est obturandae, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio."
ALCUIN. in Gen., tom. I. " Ideo autem Abrahae circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim praevaricatores generaverunt ad mortem."
Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi praecepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, "pater excelsus;" Abraham, "pater multarum gentium."
Versus 14
"Masculus cujus praeputii caro," etc. ISID. "Quaeritur quomodo pueri circumcisi (qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt) perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur."
Versus 15
ISID. "Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiae, non naturae, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismael, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Sarae filius promittitur in typo Ecclesiae, non quando Ismael, qui typus Judaeorum."
HIERON. -ISID. "Errant qui putant primum Saram per unum rscriptum fuisse, et postea additum esse alterum r. Et quia rapud Graecos centumsignificat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebraeum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est ( ) per "scin, res, iod."Sublata ergo "iod"addita est helittera, quae pro alegitur, et vocata est Sara( ). Antea enim dicebatur "princeps mea,"quia quasi unius familiae mater: postea absolute "princeps,"omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius "lepram"fuisse vocatam, et postea "principem,"cum lepra "sarai"dicatur ( ), quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebraeo penitus est diversa. Scribitur enim per "zadich"et "ain"et "res"et "tau;"quod a tribus superioribus, id est, "schin, res"et he, quibus scribitur Sara, manifeste distat."
Versus 19
"Nomen ejus Isaac." Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.
Versus 23
"Tulit autem Abraham," etc. Non intendebat Deus ut tantum praeputium carnis Abrahae et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, aeterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. III: "Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus." Et alibi, Rom. II: "Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio." Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, praeputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. VIII: "Qui habet aures audiendi, audiat;" incircumcisis auribus verba sapientiae et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem praeputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio praeputii servatur in carne. Qui autem non obscoenis desideriis, vel sensibus haereticis, et blasphemis assertionibus, moechatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: "Beati mundo corde ," etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiae odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra praescriptam legem luxurient, incircumcisa.