On this page
Caput 18
Caput 18
Versus 1
"Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre." ISID. in Gen. "Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam (quae in hoc loco apparet), sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahae Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est."
Versus 2
"Tres viri." Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus praedicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. "Tres vidit, et unum adoravit," Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum praestolabatur. Unde: "Abraham vidit diem meum et gavisus est ." Praevidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant.
GREG., lib. IX Moral., c. 51. "Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari."
Ibid., lib. XXVIII, c. 4 "Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex aere assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex coelesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat."
Versus 6
"Tria sata." Haec in typum Ecclesiae dicuntur, quae de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est.
STRAB. "Satum genus est mensurae. Tria sata tres filios Noe significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda."
"Tria sata," de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Noe, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinae Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Haec sunt tria sata farinae, quae mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiae, et angore [ "Al.," rancore] nequitiae, et fervore perversae doctrinae, oportet esse credentium unitatem.
Versus 8
"Butyrum et lac" cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. III: "Lac potum dedi vobis, non escam," etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicae doctrinae solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicae passionis signum, cujus praedicatores sunt.
Versus 10
"VERS. 10.--Et habebit filium," etc. Promittit Deus Sarae sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. IV: "Laetare sterilis, quae non parturis," etc.
AUG. Quaest in Gen. "Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia praebendo, quae tantum infirmae carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinae majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse saepe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt."
Versus 11
"Erant autem," etc. Seniorum aetas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis aetatis fuisset: sed de provecta aetate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris aetatis (etsi muliebria contingant ei) generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectae aetatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectae aetatis, et desierant muliebria Sarae.
Versus 17
« Num celare potero Abrahae quae "gessurus sum." Bene Dominus Abrahae secreta sua committit, quem voluntatis suae et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat "in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ." Promittit quoque Abrahae non solum praemia, sed obedientiae filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, "in gentem magnam futurus," et quod "in eo benedicentur omnes gentes terrae." Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.
Versus 20
"Clamor Sodomorum et Gomorrhae," etc. AUG. Q. in Gen. "Si haec verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quaestio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Saepe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanae infirmitati conveniat."
Versus 21
"Descendam et videbo," etc. GREG., Moral., c. 33. "Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et eos igne judicii ante judicii diem praevenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur."
GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. I. "Quo descenderet Deus, ut quae essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret."
HILAR., lib. IX, de Trin. "Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiae diminutio, sed temporis plenitudo."
Versus 24
"Si fuerint quinquaginta justi," etc. ISID. "Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, poenitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus poenitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad poenitentiam converti, illico ardorem immoderatae luxuriae igne gehennae compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat."
Versus 27
GREG. lib. XVIII Moral., c. 33. "Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis,"etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quae super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: "Memento, Domine, quoniam pulvis sum ,"etc."
Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiae opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et aeternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: "Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis," etc. Quid divitias suas aestimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, aestimabat. Qua ergo poena feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?