Caput 20
Caput 20
Versus 2
"Dixitque de Sara," etc. AUG. "Quaeri solet quomodo in illa aetate Abraham pro Sarae pulchritudine periclitari timuerit: sed formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat."
"Dixitque de Sara," etc. ISID., in Gen., tom. VI. " Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem,etc., usque ad "Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est.""
"Dixitque," etc. AUG. "Quod dicitur Abimelech pro Sara, "Et peperci tibi ne peccares in me,"advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahae, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quae putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata."
Versus 12
Versus 14
"Tulit igitur." Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Sarae pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: "Mirabilis Deus in sanctis suis." Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in saeculo non videtur, in coelo receptus.
Versus 16
"Mille argenteos," etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et praedicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicae praedicationis doctrinam.