On this page
Caput 19
Caput 19
Versus 1
"Veneruntque duo angeli," etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahae apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in "vespere," quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiae.
"Qui cum vidisset," etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahae apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturae et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. XIII: "Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis."
Versus 8
"Habeo duas filias." AUG., Q. in Gen. "Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quaeritur? et nimirum periculosissime haec compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda."
Versus 10
"Et introduxerunt ad se Lot." GREG., l. VI Moral., cap. 16. "Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitae in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi caecitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant."
Versus 11
"Percusseruntque caecitate." "(AUG. ubi supra.)" Graece ἀορασία, id est, "avidentia," si possit dici, quae faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quaerendo ostium, si caecitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac ἀορασία percussi erant, qui Eliseum quaerebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.
Versus 14
"Egressus," etc. HIER., in Q. Hebr. "In sequentibus filiae Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: "Ecce duae filiae meae quae non cognoverunt virum,"etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quae viros habuerunt in Sodomis perisse, et quae virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet."
Versus 17
Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci XIX. "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes," etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad saecularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis praecipitari. Unde I Cor. VII: "Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat."
Versus 20
Sodoma interpretatur caecitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: "Est civitas haec juxta," etc.
"Juxta" dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio aeternae salutis est aliena.
Versus 24
"Igitur Dominus pluit super Sodomam," etc. GREG. "Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa poena discerent quod injusto desiderio fecissent."
STRAB. "Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitae vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt."
Versus 25
"Universos habitatores." ALC. "Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest."
Versus 26
Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. IX: "Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei." Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. XVII: "Mementote uxoris Lot," ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.
Versus 29
Versus 30
Versus 31
"Dixitque major ad minorem," etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, "et nescivit quod dormissent cum eo;" appungunt enim desuper Hebraei obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.
Versus 32
"Veni, inebriemus," etc. ALC. "Didicerant duae filiae Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellae non perfectae, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris moestitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulae noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt."
Versus 36
"Conceperunt ergo," etc. HIER. "Moab ( ) interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, "filius generis mei,"sive, ut melius est in Hebraeo, "benammi"( ) id est "filius populi mei,"sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitae, vocatur populus meus."