On this page
Caput 24
Caput 24
Versus 2
"Erat autem Abraham senex . . . . . Dixitque ad servum seniorem: Pone manum," etc. GREG. "Manum sub femore jubet ponere, et per Deum coeli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahae esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est."
Versus 3
Isaac de filiabus Chananaeorum uxor prohibetur, quia Christo nullae reproborum animae conjunguntur. De cognatione uxor duci praecipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione et praescientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum praedicationis faciunt, cujusque animae quasi conjungendae unigenito Filio provisores fiunt.
Versus 14
Versus 17
Omnis praedicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio praedicatorum ex virtute suae fidei satisfacit. Quae enim Deum, quem audit, confitetur, praedicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quae a bono opere procedit. Vel aquam praebuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim praedicavit quod audivit, et dicendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia praedicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura praedicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicatur. Rom. I: "Sapientibus et insipientibus debitor sum." Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. XIII: "Carnis curam ne feceritis in desideriis;" et Ephes. V: "Nemo enim unquam carnem suam odio habuit."
Versus 22
"Beka" ( ), quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: "Schekel" vero ( ), qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia.
GREG. "Quia praedicato: auditum Ecclesiae per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillae decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala nulla agantur."
Versus 25
"Palearum quoque." Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit praedicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. IX: « Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus.
"Locus spatiosus." A priore populo naturae legem se Ecclesia novisse monstravit, et praedicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundae Corinth. sexto: "Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris;" quasi suscipiendae doctrinae locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.
Versus 29
"Habebat," etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam praedicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant.
Versus 37
"Et adjuravit," etc. AUG. ubi supra. "Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quae supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas (propter quam intimandam verba fiunt) satis appareat."
Versus 53
"Prolatisque," etc. GREG. ubi supra. " Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad "Dedit ea Rebeccae." Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahae accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiae ornatur; a puero Abrahae suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera."
Versus 61
"Igitur Rebecca," etc. GREG. "Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quae ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiae spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non praedicarent."
Versus 62
Versus 63
"Et egressus fuerat," etc. HIER. "Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebraeo legitur: "Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera;"ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse."
GREG. ubi supra. "Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est."
Unde Habac. III: "Egressus es in salutem populi tui." Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis praebens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiae exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. XXI: "In patientia vestra possidebitis animas vestras."
Versus 65
"Quis est ille homo," etc. GREG. apud Paterium. "Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quae se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quae prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis?"
Versus 67
"Qui introduxit eam," etc. GREG. ut supra. "Hanc Isaac in tabernaculo matris suae introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogae, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quae cognatione, id est praedestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat."
"Et intantum dilexit eam," etc. GREG. ut supra. "Quia ex lucro Ecclesiae Christus tristitiam ex perditione Synagogae detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Isaac quoque "risus,"Rebecca vero patientiadicitur: risus vero ex laetitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit coelestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. XII: "Spe gaudentes, in tribulatione patientes,"ut prospera laetificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent."