On this page
Caput 25
Caput 25
Versus 1
Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandaevus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellae coeli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismael figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus haereticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. VI: "Una est columba mea," etc.
Versus 8
"Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum," etc. HIERON. "male in LXX additum est: "Deficiens mortuus est Abraham,"quia non convenit Abrahae deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus "in senectute bona senex"et plenius in Graecis codicibus ponitur, "plenus dierum;"quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur "plenus.""
Versus 12
"Hae sunt generationes," etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahae, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animae est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.
Versus 13
"Et haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel," etc. HIERON. "Duodecim filii nascuntur Ismaeli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quae pars Arabiae est. Nam familiae ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, "contra faciem omnium fratrum suorum habitabat,"verius est quod posuimus, "coram omnibus fratribus suis occubuit,"id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: "Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos."Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit."
Versus 22
Versus 21
"Qui exaudivit eam." CHRYSOST. "Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam (nempe quadraginta), ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. "Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli.""
Versus 22
"Perrexitque," etc., AUG., Quaest. in Gen., tom. III. "Quaeritur quo ierit, cum nondum essent prophetae vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit."
Versus 23
"Qui respondens ait: Duae gentes," etc. AUG. "Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Israel, id est, Jacob, minor filius superavit Idumaeos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram. Tunc enim Idumaei rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit."
Versus 25
"Protinus alter," etc. ISID. "Hoc figuraliter factum etiam Judaeis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiae populum Synagogae superavit, et plebs Judaeorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum."
BED. in hoc cap., tom. II. "In singulis quoque hoc dici potest. "Duae gentes et duo populi"intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, "et major serviet minori,"caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Praecedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiae squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit."
Versus 27
Versus 31
"Cui dixit Jacob," etc. ISID. "Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter saeculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et coelestis regni praemium praeparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. XII: "Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus,"etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judaei, cum gloria futuri regni."