On this page
Caput 27
Caput 27
Versus 1
Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judaeorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia "major serviet minori:" haec formam gerit Spiritus sancti, quae quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. "Vade ad gregem et affer mihi duos haedos optimos;" praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Haedi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animae. Stola Esau est fides, id est Scripturae Hebraeorum quae illis primo datae sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatae brachiis ejus, peccata utriusque populi, quae Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.
"Vocavitque Esau." ISID. in Gen., tom. V. "Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judaeus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in coelis; sed: "Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis,"etc., quae pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. "Jacob simplex habitabat in tabernaculis,"quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus"
Versus 3
"Sume arma," etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem praescientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judaeorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed praesciens populum gentium multo meliorem futurum, per praescientiae suae gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judaei in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judaeis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quae pro benedictione suscipienda gessit.
Versus 6
Versus 20
"Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?" Quaerit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. "Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni." Haec est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore coeli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terrae, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, haec est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judaeorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judaeis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.
Versus 25
Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activae vitae opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quae ab amore saeculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem coelestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.
Versus 27
"Benedicens, ait," etc. GREG., hom. 6 in Ezech. " Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quae major foras exiens reliquit intus."
GREG., ibid. "Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quae ventura erant praevidit, et qui praesens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judaei, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. II, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, "In Bethlehem."Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret praevidebat, sed quod praesens assisteret nesciebat. Sic Judaeorum populus prophetiae mysteria accepit, sed caecos oculos in contemplatione tenuit, quia praesentem non vidit, de quo multa in futuro praevidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit."
Versus 28
Versus 33
"Expavit Isaac." Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: "Et benedixi eum, et benedictus est." Haec est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus secundae benedictionis prophetia est. « In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua.
"In pinguedidine terrae," id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit;
"Vives in gladio:" quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, "Et servies fratri tuo minori," id est, populo Christiano. "Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis;" cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis.
"Expavit Isaac," etc. Ut quaedam mentis alienatio sequeretur, quae exstasis dicitur, quae in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: "Erunt duo in carne una ," quod est "magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia."
"Benedixique ei," etc. ALC. "Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: "Ponite nomen meum super filios Israel. Ego Dominus benedicam eos ."Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiae benedictionem minori destinatam, ait, "Benedixi, et erit benedictus.""
Versus 40
Versus 41
"Dixitque in corde suo." Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt haec nuntiata Rebeccae? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judaeorum, per spiritum consilii praeceptum est apostolis ut, relicta Judaea, transirent ad gentes.
Versus 42
Versus 46
"Dixit quoque Rebecca," etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens.