On this page
Caput 26
Caput 26
Versus 8
"Cumque pertransissent," etc. ISID. "A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras praedicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes saeculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanae infirmitati, ut possint sociari, et esse "duo in carne una,"jam in manifesto Christi et Ecclesiae sacramentum praedicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt."
Versus 12
"Seminavit autem Isaac in terra illa," etc. HIERON. "Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebraeo, et quod Aquila transtulit: "Invenit in illo anno centuplum aestimatum."Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem."
Versus 14
"Ob haec invidentes," etc. ISID. " Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad "ibimus.""
Saepe cum verbis divinis intendimus, daemonum insidias gravius toleramus; quae menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimae visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturae alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinae scientiae aquam tollunt, unde psal. CXVIII: "Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini."
Versus 17
"Et ille discedens," etc. HIERON. "Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro "valle, torrentem"habent in Hebraeo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: "De torrente in via bibet."De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum."
Versus 18
"Fodit alio puteos," etc. ISID. ex Greg. "Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque verae intelligentiae aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt."
Versus 22
"Latitudo." In Hebraeo "Rehobot" ( ), "latitudines." Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: "Ipse aedificavit Niniven" et rabooth, id est, plateas ejus.
"Nunc dilatavit," etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit, prius tamen in Judaea notus, et in Israel nominatus: postea "in omnem terram exivit sonus eorum ," id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. » Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetae apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
Versus 26
"Ad quem locum," etc. HIERON. " Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant."
Versus 32
"Ecce autem venerunt." HIER. " Nescio quomodo in LXX "et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum." Quae enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret."