Caput 32
Caput 32
Versus 7
"Timuit Jacob," etc. AUG., Quaest. in Gen. "Quaeri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt in salutis praesidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: "Deus patris mei Abraham,"etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet."
Versus 20
"Placabo illum," etc. Haec interposita sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere.