Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

Versus 1

"Elevans autem Jacob oculos. . . . divisitque filios Liae et Rachel," etc. Aquila "dimidiavit," ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.

Versus 10

"Sic enim vidi," etc. AUG., Q. in Gen. tom. III. " Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Graecum audire et intelligere solent."

Versus 14

"Et ego sequar," etc. AUG. "Quaeritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit?"

Versus 17

"Socoth." HIERON. "Ubi nos "tabernacula"habemus, in Hebraeo legitur "Socoth"Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus."

Versus 18

"Transivitque in Salem," etc. HIERON. "Quaestio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judaeae locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quae pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatamatque perfectam: et illam quae postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem "curati"atque "perfecti"vocabulum consecutam."

PrevBack to TopNext