On this page
Caput 35
Caput 35
Versus 4
"Dederunt ergo ei," etc. HIER. Q. in Gen., tom. III. "Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quae est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitae ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsae doctrinae phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas."
Versus 6
Versus 10
"Non vocaberis ultra," etc. AUG. "Quaeritur cum semel dictum sit, "Non vocaberis ultra Jacob,"etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum praemium erit."
Versus 11
Versus 14
"Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat," etc. AUG. "Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare."
Versus 18
"Egrediente autem," etc. ISID. "Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit "filium doloris mei?"Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae tempore persecutionis suae? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: « Sanguis ejus super nos, et super filios nostros."
"Et factum est cum dimitteret animam." HIERON. "Siquidem moriebatur, "vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin."In Hebraeo similitudo nominis resonat, "filius enim doloris mei,"quod nomen moriens mater imposuit, dicitur "Bennoni. Filius vero dextrae,"id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dieruminterpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m."
Versus 22
Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratur: qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti praevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. IV: "Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera," etc.