Caput 36
Caput 36
Versus 6
"Abiit in alteram regionem." (STRAB) Quaeri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore praereptae benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.
Versus 20
"Isti filii Seir," etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. III. "Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horraeorum, qui liberiinterpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horraeis terram eorum haereditaverunt."
Versus 22
"Erat autem soror," etc. HIER. "Haec est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horraeorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumaeorum ex his vocabula imposita."
Versus 24
Versus 31
"Reges autem." Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismael, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses.