On this page
Caput 37
Caput 37
Versus 2
" Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum coepit esse Joseph."
"Et erat cum filiis Balae," etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, prae caeteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex Abrahae stirpe progenitis praetulit. Unde amabat eum Jacob, "eo quod in senectute genuisset eum." Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis.
Versus 3
"Fecitque ei tunicam polymitam." HIER. "Pro "tunica varia"Aquila interpretatus est ἀστραγάλον,id est "talarem,"Symmachus "manicatam,"sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur."
GREG., hom. XXV in Evang. "Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitae justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitae nos regit. Unde Moyses caudam hostiae offerri praecepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus."
Versus 4
"Videntes autem fratres ejus," etc. Fratres Christi secundum carnem Judaei, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris praecipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et saepius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe daemoniorum daemonia ejicere blasphemabant.
Versus 12
ISID. "Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: "Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati."Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthaei decimo quinto: "Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israel.""
Versus 23
Et Judaei Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine haedi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.
Versus 28
Versus 34
"Scissisque vestibus," etc. ISID. "Jacob, posteritatis suae plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judaeorum. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum."
Versus 35
"Descendam ad filium meum." etc. Quaeritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in poenis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quaedam loca secreta, et minus poenalia ante passionem Domini fuisse, ad quae etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphaeam igneam amoveret.
HIERON. "Madianei autem vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb;αρχιμαγείρους,id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; μάγειροςenim Graece est "coquus,"et dicitur μαγειρειύεν,quod est "occidere:"eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem."