Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 44

Caput 44

Versus 5

"Scyphus quem furati estis," etc. ISID. "Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli coelestis doctrinae jam praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium praedicat."

Versus 15

"An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?" AUG. Quaest. in Gen., tom. III. " Quid hoc sibi velit quaeri solet. An quia non serio sedjoco dictum est, etc., usque ad cognito fratre, quem a se perditum existimabant."

Versus 16

"Cui Judas," etc. AUG., ubi supra. " Multa in narratione Judae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, etc., usque ad sed qui noverat eum scire, ut eum flecteret ad misericordiam narrationi inserebat."

PrevBack to TopNext