Caput 43
Caput 43
Versus 23
"Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros," etc. AUG. "Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo XI: "Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum,"id est probatum perfecte."
Versus 29
"Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin," etc. ISID. "Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; caecitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus."
AUG. "Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominae; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinae delinquentibus; pius, in conversione poenitentium."
Versus 34
"Biberuntque et inebriati sunt," etc. AUG. "Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: "Visitasti terram et inebriasti eam,"quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio."