On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Cumque coepissent homines multiplicari super terram." HIER., in Quaest. Hebr. "Verbum Hebraicum ( "Elohim") utriusque numeri est: "Deum"enim et "deos"significat: ideo Aquila "filios deorum"dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: "Videntes filii potentum filias hominum.""
Versus 2
"Videntes filii Dei," etc. STRAB. "Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam daemonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt."
Versus 3
Versus 5
"Videns autem Dominus," etc. Non in Deum poenitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa praescientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostrae parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.
Versus 6
"Poenituit eum quia," etc. GREG., Moral. lib. V ". Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus saeculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanae ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod poenitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat."
Versus 9
"Noe vir justus." Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. XI: "Discite a me quia mitis sum et humilis corde." Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiae septiformi Spiritu illuminatae in unam Ecclesia condonantur. Noe per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem.
Versus 14
"Fac tibi arcam de lignis." Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quae alia translatio dicit "quadrata," ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur.
"Mansiunculas," etc. STRAB. "LXX: "Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus."Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore laederentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem."
AUG. "In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quae apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur."
Versus 15
Versus 16
"In cubito consummabis summitatem ejus." Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque perficitur; unde Matth. XI: "Qui non colligit mecum, dispergit."
Ostium autem arcae, » etc. Nemo enim intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere aperto emanavit.
"Coenacula et tristega," etc. LXX: "Bicamerata et tricamerata." Ex omnibus enim gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, ex circumcisione et praeputio; vel tripartitam, ex tribus filiis Noe, quorum progenie repletur orbis. Inferiora autem arcae distincta sunt, quia in hac vita terrena est diversitas gentium: in summo autem omnes consummantur in unum, quia omnia et in omnibus Christus.
ALCUIN. "Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quae intus erant inclinari posset aut mergi."
GREG. in Moral. " Arca in inferioribus ampla, in superioribus angusta, etc., usque ad grandes acervi palearum, quae ignibus comburuntur."
GREG. "Moraliter autem, qui se ab amore mundi convertit, in corde aedificat arcam salutis, habens in se longitudinem, id est, Trinitatis fidem, ac longitudinem vitae et immortalitatis; latitudinem in charitate, qua potest bene facere etiam inimicis; altitudinem in spe, qua se erigat ad coelestia et summam actuum suorum ad unum referat."
Versus 21
"Tolles igitur," etc. Solet quaeri de animalibus quae tantum putantur vesci carnibus, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas coegisset includi; vel, quod magis credendum est, praeter carnes alimenta esse potuerunt quae omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quae cuique congrueret, alimoniam, praeter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.