On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 2
"Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena," etc. RAB. "Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Noe de arca haberet quid immolaret et manducaret."
ISID. in Gen. "Ex omnibus animantibus," " etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus."
AUG. in Gen. "Quaeritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Noe et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Noe sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit."
Versus 4
"Ego pluam," etc. ISID. Quaest. in Gen., c. 7. "Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur."
Versus 7
"Ingressus est Noe et filii ejus, uxor," etc. RAB. "Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Noe cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: "Ingressus est Noe et filii ejus,"et distincte additur, "uxor ejus et uxores filiorum ejus."Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est: "Egressus est Noe et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi .""
Versus 11
Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquae diluvii, quia sexta aetate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter aeternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur.
"Cataractae." Fenestrae, nubes scilicet, quae sunt apertae, ut inde insolitae et majores pluviae funderentur. Cataractae vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur.
RAB. "De arca solet quaeri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quae ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Aegyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere."
Versus 15
"Bina et bina," etc. AUG. ubi supra. "Praecepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina."
Versus 17
"Quadraginta diebus," etc. ALC. "Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem poenitentiae ostendit. Post quadraginta dies Noe fenestram aperuit, significans jejunantibus coelum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia."