On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 2
Versus 3
"Qui cum sit splendor gloriae," etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coaeternum et coaequalem Patri, ejusdemque cum eo substantiae, sed alterum in persona.
"Figura substantiae." Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed aequalis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: "Pater in me est;" et: "Qui videt me, videt et Patrem meum". Attende quod haec nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur.
"Portansque omnia," etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae, quae virtus si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret.
Versus 4
"Tanto melior." In psalmo tamen ait: "Paulo minus minoratus est ab angelis". Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur "effectus," per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiae consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiae plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt.
"Differentius nomen." Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit "prae illis," id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.
Versus 5
"Hodie." Ne praeterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia "hodie" praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed praesens tantum: quia quidquid aeternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei, quam fides sincerissima et catholica praedicat.
Versus 6
"Iterum introducit," visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quae assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad haereditatem, ubi jubetur adorari.
Versus 7
"Angelos." Spiritus, naturae nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiae, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant.
Versus 11
Versus 14
"Nonne sunt omnes," etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostrae saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicae functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus praecepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.